A
Gregorian Christmas
www.ChantCd.com
Note: When a letter is in parenthesis ( ) it means that
you do not pronounce it. Example: “culp(ae) ut relinquant” is
pronounced “culp ut relinquant”. 1.
Messianic Prophecy (Isaias Ch. 9) Primo tempore alleviata
est terra Zabulon, et terra Nephtali: et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit
lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te,
sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores, capta praeda, quando
dividunt spolia. Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum
exactoris eius superasti sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio
cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus
ignis. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus
est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis,
Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. Tu autem,
Domine, miserere nobis. R. Deo Gratias. 2. Ecce Virgo
(Isaias Ch. 7) Antiphon: Ecce virgo concipiet et pariet filium: et vocabitur
nomen eius Emmanuel. 1. Eructavit cor meum
verbum bonum: * dico ego opera mea Regi. 2. Specie tua et
pulchritudine tua * intende, prospere procede, et regna. 3. Gloria Patri, etc. Repeat Antiphon. 3. O Rex
Gentium Antiphon: O Rex gentium, et desideratus earum, lapisque
angularis, qui facis utraque unum: veni, et salva hominem, quem de limo
formasti. Magnificat
1. Magnificat * anima mea
Dominum. 2. Et exsultavit spiritus meus
* in Deo salutari meo. 3. Quia respexit
humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes
generationes. 4. Quia fecit mihi magna
qui potens est: et sanctum nomen ejus. 5. Et misericordia ejus a
progenie in progenies * timentibus eum. 6. Fecit potentiam in
brachio suo * dispersit superbos mente cordis sui. 7. Deposuit potentes de
sede, * et exaltavit humiles. 8. Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit
inanes. 9. Suscepit Israel puerum
suum, recordatus misericordiæ suæ. 10. Sicut locutus est ad
patres nostros * Abraham at semini eius in saecula. 11. Gloria Patri, et
Filio, * et Spiritui Sancto. 12. Sicut erat in
principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 4. Jesu
Redemptor Omnium 1. Jesu Redemptor
omnium, |
5. Christmas
Matins - Invitatory VERSE: 6. Christmas Matins - Psalm 88 1
Misericordias Domini in aeternum cantabo; 2
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3
Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis;
praeparabitur veritas tua in eis. 4
Disposui testamentum electis meis; juravi
David servo meo: 5
Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et
aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. 6
Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim
veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis
erit Deo in filiis Dei? 8
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus
et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. 9
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens
es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10
Tu dominaris potestati maris; motum
autem fluctuum ejus tu mitigas. 11
Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in
brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. 12
Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem
terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti; 13
aquilonem et mare tu creasti. Thabor
et Hermon in nomine tuo exsultabunt: 14
tuum brachium cum potentia. Firmetur
manus tua, et exaltetur dextera tua: 15
justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia
et veritas praecedent faciem tuam. 16
Beatus populus qui scit jubilationem: Domine,
in lumine vultus tui ambulabunt, 17
et in nomine tuo exsultabunt tota die, et
in justitia tua exaltabuntur. 18
Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et
in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 19
Quia Domini est assumptio nostra, et
sancti Israel regis nostri. 20
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et
dixisti: Posui adjutorium in potente, et
exaltavi electum de plebe mea. 21
Inveni David, servum meum; oleo
sancto meo unxi eum. 22
Manus enim mea auxiliabitur ei, et
brachium meum confortabit eum. (The rest of the psalm was omitted for brevity) |
7. Christmas Matins - Psalm 95 1
Cantate Domino canticum novum; cantate
Domino omnis terra. 2
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate
de die in diem salutare ejus. 3
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in
omnibus populis mirabilia ejus. 4
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis
est super omnes deos. 5
Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus
autem caelos fecit. 6
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia
et magnificentia in sanctificatione ejus. 7
Afferte Domino, patriae gentium, afferte
Domino gloriam et honorem; 8
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite
hostias, et introite in atria ejus; 9
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur
a facie ejus universa terra; 10
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim
correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate. 11
Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur
mare et plenitudo ejus; 12
gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc
exsultabunt omnia ligna silvarum 13
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem
terrae in aequitate, et populos in veritate sua. 8. Kyrie Eleison
(Mass II) Kyrie eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison. Christe eléison. Christe eléison. Christe eléison.
Kyrie eléison. Kyrie eléison. Kyrie
eléison. 9. Gloria
(Mass II) Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus
bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Jesu Christe. Domine Deus,
Agnus Dei, Filius Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui
tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram
Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus
Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe. Cum Sancto
Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. 10. Alleluia
- 3rd Mass of Christmas Day Alleluia. Alleluia. Dies sanctificatus illuxit
nobis: venite gentes, et adorate Dominum: quia hodie descendit lux magna
super terram. 11. Ave
Maria Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu
in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater
Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. 13. Sanctus
(Mass II) Sanctus, Sanctus,
Sanctus Dominus Deus Sabbaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna
in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis. |
14. Agnus
Dei (Mass II) Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis
peccata mundi: dona nobis pacem. 15.
Communion Verse – 3rd Mass of Christmas Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 16. Ave
Maris Stella 1. Ave maris stella, Dei
Mater alma, Atque semper Virgo, Felix caeli porta. 2. Sumens illud Ave
Gabrielis ore, Funda nos in pace, Mutans Hevæ nomen. 3. Solve vincla reis,
Profer lumen caecis: Mala nostra pelle, Bona cuncta posce. 4. Monstra t(e) esse
matrem: Sumat per te preces, Qui pro nobis natus, Tulit esse tuus. 5. Virgo singularis, Inter
omnes mitis, Nos culpis solutos, Mites fac et castos. 6. Vitam praesta puram,
Iter para tutum: Ut videntes Iesum, Semper collætemur. 7. Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus,
Spiritui Sancto, Tribus honor unus. Amen. 17. Sung
Angelus Angelus Domini * nuntiavit
Mariæ, et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui,
Jesus. * Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora
mortis nostrae. Amen. Ecce * ancilla Domini,
fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria, etc. Et Verbum * caro factum
est, et habitavit in nobis. Ave Maria, etc. V. Ora pro nobis, sancta
Dei Genitrix. R. Ut digni efficiamur
promissionibus Christi. |
A Gregorian Christmas