Note: When a letter is in parenthesis ( )
it means that you do not pronounce it. Example: “culp(ae)
ut relinquant” is pronounced “culp ut relinquant”. 1. Messianic Prophecy (Isaias Primo
tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephtali: et novissimo
aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus, qui
ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae
mortis, lux orta est eis. Multiplicasti gentem, et non magnificasti
laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut
exsultant victores, capta praeda, quando dividunt spolia. Iugum enim oneris
eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti sicut in
die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum
sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Parvulus enim natus est
nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum
eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater
futuri saeculi, Princeps pacis. Tu autem, Domine, miserere nobis. R. Deo
Gratias. 2. Ecce Virgo
(Isaias Antiphon: Ecce virgo concipiet et
pariet filium: et vocabitur nomen eius Emmanuel. 1. Eructavit cor meum verbum bonum: * dico ego opera mea Regi. 2. Specie tua et pulchritudine tua * intende, prospere procede, et
regna. 3. Gloria Patri, etc. Repeat Antiphon. 3. O Rex
Gentium Antiphon: O Rex gentium, et
desideratus earum, lapisque angularis, qui facis utraque unum: veni, et salva
hominem, quem de limo formasti. 1. Magnificat * anima mea Dominum. 2. Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo. 3. Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex hoc beatam
me dicent omnes generationes. 4. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. 5. Et misericordia ejus a progenie in progenies * timentibus eum. 6. Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos mente cordis
sui. 7. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles. 8. Esurientes
implevit bonis: * et divites dimisit inanes. 9. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ. 10. Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at semini eius in
saecula. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula
sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 4. Jesu
Redemptor Omnium 1. Jesu Redemptor omnium, Quem lucis ante originem, Parem paternae
gloriae, Pater supremus edidit. 2. Tu lumen et splendor Patris, Tu spes perennis omnium: Intende quas
fundunt preces Tui per orbem servuli. 3. Memento, rerum Conditor, Nostri quod olim corporis, Sacrata ab alvo
Virginis, Nascendo, formam sumpseris. 4. Testatur hoc praesens dies, Currens per anni circulum, Quod solus e
sinu Patris Mundi salus adveneris. 5. Hunc astra, tellus, aequora, Hunc omne quod caelo subest, Salutis
auctorem novae, Novo salutat cantico. |
6. Et nos, beata quos sacri Rigavit unda sanguinis, Natalis ob diem
tui, Hymni tributum solvimus. 7. Jesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et almo
Spiritu, In sempiterna saecula. 5. Christmas Matins – Invitatory VERSE: Christus
natus est nobis: Venite adoremus. Venite, exultemus
Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem eius in
confessione, et in psalmis iubilemus ei. Christus, etc. Quoniam Deus magnus
Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem
suam: quia in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse
conspicit. Venite, etc. Quoniam ipsius est mare,
et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius: venite, adoremus, et
procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est
Dominus Deus noster; nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Christus, etc. Hodie, si vocem eius
audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum
diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et
viderunt opera mea. Venite, etc. Quadraginta annis
proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non
cognoverunt vias meas: quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem
meam. Christus, etc. Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in
saecula saeculorum. Amen. Christus, etc. 6. Christmas Matins – Psalm 88 1 Misericordias Domini
in aeternum cantabo; 2 in generationem et
generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3 Quoniam dixisti: In
aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in
eis. 4 Disposui testamentum
electis meis; juravi David servo meo: 5 Usque in aeternum
praeparabo semen tuum,et aedificabo in generationem
et generationem sedem tuam. 6 Confitebuntur caeli
mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7 Quoniam quis in
nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? 8 Deus, qui glorificatur
in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus
sunt. 9 Domine Deus virtutum,
quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua
in circuitu tuo. 10 Tu dominaris
potestati maris;motum autem fluctuum ejus tu
mitigas. 11 Tu humiliasti, sicut
vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. 12 Tui sunt caeli, et
tua est terra:orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti; 13 aquilonem et mare tu
creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: 14 tuum brachium cum
potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: |
15 justitia et judicium
praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. 16 Beatus populus qui
scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, 17 et in nomine tuo
exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. 18 Quoniam gloria
virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 19 Quia Domini est
assumptio nostra, et sancti 20 Tunc locutus es in
visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente,et exaltavi electum de plebe mea. 21 Inveni David, servum
meum; oleo sancto meo unxi eum. 22 Manus enim mea
auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. (The rest of the psalm was omitted for brevity) 7. Christmas Matins – Psalm 95 1 Cantate Domino
canticum novum; cantate Domino omnis terra. 2 Cantate Domino, et
benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. 3 Annuntiate inter
gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. 4 Quoniam magnus
Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii
gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit. 6 Confessio et
pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in
sanctificatione ejus. 7 Afferte Domino,
patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem; 8 afferte Domino gloriam
nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 9 adorate Dominum in
atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; 10 dicite in gentibus,
quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur;
judicabit populos in aequitate. 11 Laetentur caeli, et
exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; 12 gaudebunt campi, et
omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia
venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et
populos in veritate sua. 8.
Kyrie Eleison (Mass II) Kyrie eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison. Christe
eléison. Christe eléison. Christe eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison. 9. Gloria (Mass II) Gloria in
excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te.
Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter
magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe
deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam
tu solus Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus, Jesu Christe. Cum
Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. 10. Alleluia
– 3rd Mass of Christmas Day Alleluia. Alleluia. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite gentes, et
adorate Dominum: quia hodie descendit lux magna super terram. 11. Ave Maria (See Track #17 - Sung Angelus) |
13. Sanctus (Mass II) Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabbaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in
excelsis. 14. Agnus Dei (Mass II) Agnus Dei, qui tollis
peccata mundi: miserere nobis. (x 2) Agnus Dei, qui tollis
peccata mundi: dona nobis pacem. 15.
Communion Verse – Christmas Day Mass Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 16.
Ave Maris Stella 1. Ave maris stella, Dei Mater Atque semper Virgo, Felix caeli porta. 2. Sumens illud Ave Gabrielis ore, Funda nos in pace, Mutans Hevæ nomen. 3. Solve vincla reis, Profer lumen caecis: Mala nostra pelle, Bona cuncta posce. 4. Monstra t(e) esse
matrem: Sumat per te preces, Qui pro nobis natus, Tulit esse tuus. 5. Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis solutos, Mites fac et castos. 6. Vitam praesta puram, Iter para tutum: Ut videntes Iesum, Semper collætemur. 7. Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus,
Spiritui Sancto, Tribus honor unus. Amen. 17.
Sung Angelus Angelus Domini * nuntiavit Mariæ, et concepit de
Spiritu Sancto. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta
tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis
peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. Ecce * ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum. Ave Maria, etc. Et Verbum * caro factum est, et habitavit in
nobis. Ave Maria, etc. V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. R.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
|
Chant Compendium 6