Lyrics to Chant
Compendium 5 from
Note: When a letter is in parenthesis ( ) it means that
you do not pronounce it. Example: “culp(ae) ut relinquant” is
pronounced “culp ut relinquant”. 1. Veni
Creator Spiritus 1.
Veni Creator Spiritus, Mentes tuorum visita: Imple superna gratia Quae tu
creasti pectora. 2. Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons
vivus, ignis, caritas, Et spiritalis unctio. 3. Tu septiformis munere, Dig(i)tus paternae
dexterae, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura. 4. Accende lumen sensibus, Infund(e) amorem cordibus,
Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti. 5. Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus:
Ductore sic te praevio, Vitemus omne noxium. 6. Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium,
Tequ(e) utriusque Spiritum Credamus omni tempore. 7. Deo Patri sit gloria, Et Filio qu(i) a mortuis
Surrexit, ac Paraclito, In saeculorum saecula. Amen. 2. Sanctus (Mass XI) Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabbaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in
excelsis. 3. Pange Lingua Gloriosi 1. Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi, Quem in mundi pretium Fructus
ventris generosi, Rex effudit gentium. 4. Benedictus Es 1. Benedictus
es Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis et gloriosus in saecula. 5. Oremus Pro Pontifice Oremus pro Pontifice
nostro (Joanne Paulo). Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum
faciet eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius. V. Tu es
Petrus R. Et
super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. 6. Regina Caeli (Solemn) Regina caeli laetare, alleluia: Quia quem meruisti
portare, alleluia: Resurrexit, sicut dixit, alleluia: Ora pro nobis Deum,
alleluia. V. Gaude et lætare Virgo Maria, alleluia. R. Quia
surrexit Dominus vere, alleluia. 7. Ave Regina Caelorum (Solemn) Ave Regina caelorum, Ave
Domina Angelorum: Salve radix, salve porta, Ex qua mundo lux est orta: Gaude
Virgo gloriosa, Super omnes speciosa: Vale, o valde decora, Et pro nobis
Christum exora. V. Dignare me laudare te
Virgo sacrata. R. Da mihi virtutem contra
hostes tuos. 8. Crudelis Herodes, Deum 1.
Crudelis Herodes, Deum Regem venire quid times? Non eripit mortalia, Qui
regna dat caelestia. 2. Ibant
Magi, quam viderant, Stellam sequentes praeviam: Lumen requirunt lumine: Deum
fatentur munere. 3. Lavacra puri gurgitis
Caelestis Agnus attigit: Peccata, quae non detulit, Nos abluendo sustulit. 4. Novum
genus potentiae: Aquae rubescunt hydriae: Vinumque iussa fundere, Mutavit
und(a) originem. 5. Iesu, tibi sit gloria,
Qu(i) apparuisti gentibus, Cum Patr(e) et almo Spiritu, In sempiterna
saecula. Amen. 9. Te Lucis (Easter mode) 1. Te lucis ante terminum,
Rerum Creator, poscimus, Ut pro tua clementia, Sis praesul et custodia. 2.
Procul recedant somnia, Et noctium phantasmata: Hostemque nostrum comprime,
Ne polluantur corpora. 3. Deo Patri sit gloria,
et Filio qu(i) a mortuis Surrexit ac Paraclito, in sempiterna saecula. Amen. 10. Sunday Vespers - Intro V. Deus in
adiutorium meum intende. R. Domine
ad adiuvandum me festina. Gloria Patri, et Filio, et
Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula
sæculorum. Amen. Alleluia. 11. Sunday Vespers – Dedication of a Church (Part
1) Antiphon: Domum tuam Domine * decet
sanctitudo, in longitudinem dierum. Alleluia. Psalm
109 – Dixit Dominus 1.
Dixit Dominus Domino meo: * Sede a dextris meis. 2.
Donec ponam inimicos tuos, * scabellum pedum tuorum. 3.
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: * dominare in medio inimicorum
tuorum. 4.
Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: * ex utero
ante luciferum genui te. 5.
Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: * Tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech. 6.
Dominus a dextris tuis, * confregit in die irae suae reges. |
8.
De torrente in via bibet: * propterea exaltabit caput. 9.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 10.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 12.
Sunday Vespers – Dedication of a Church (Part 2) Antiphon: Haec est domus Domini firmiter
aedificata: bene fundata est supra firmam petram. Alleluia. Psalm 111 – Beatus Vir 1.
Beatus vir qui timet Dominum: * in mandatis eius volet nimis. 2.
Potens in terra erit semen eius: * generatio rectorum benedicetur. 3.
Gloriae et divitiae in domo eius: * et iustitia eius manet in saeculum
saeculi. 4.
Exortum est in tenebris lumen rectis: * misericors, et miserator, et iustus. 5.
Iucundus homo qui miseretur et commodat, † disponet sermones suos in iudicio:
quia in aeternum non commovebitur. 6.
In memoria aeterna erit iustus: * ab auditione mala non timebit. 7.
Paratum cor eius sperare in Domino, † confirmatum est cor eius: * non
commovebitur donec despiciat inimicos suos. 8.
Dispersit, dedit pauperibus: † iustitia eius manet in saeculum saeculi: *
cornu eius exaltabitur in gloria. 9.
Peccator videbit, et irascetur, † dentibus suis fremet et tabescet: *
desiderium peccatorum peribit. 10.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 11.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 13. Sunday Vespers – Dedication of a Church (Part
3) Antiphon: Bene fundata est * domus Domini
supra firmam petram. Alleluia. Psalm 112 – Laudate Pueri Dominum 1.
Laudate pueri Dominum: * laudate nomen Domini. 2.
Sit nomen Domini benedictum, * ex hoc nunc, et usque in saeculum. 3. A
solis ortu usque ad occasum, * laudabile nomen Domini. 4.
Excelsus super omnes gentes Dominus, * et super caelos gloria eius. 5.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, * et humilia respicit
in caelo et in terra? 6.
Suscitans a terra inopem, * et de stercore erigens pauperem: 7. Ut
collocet eum cum principibus, * cum principibus populi sui. 8.
Qui habitare facit sterilem in domo, * matrem filiorum laetantem. 9.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 10.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 14. Caelestis Urbs Jerusalem 1. Caelestis urbs Jerusalem, Beata pacis visio, Quae
celsa de viventibus Saxis ad astra tolleris, Sponsaeque ritu cingeris Mill(e)
Angelorum millibus. 2. O sorte nupta prospera, Dotata Patris gloria,
Respersa Sponsi gratia, Regina formosissima, Christo iugata Principi, Caeli
corusca civitas. 3. Hic margaritis emicant, Patentque cunctis ostia:
Virtute namque praevia Mortalis illuc ducitur, Amore Christi percitus
Tormenta quisquis sustinet. 4.
Scalpri salubris ictibus, Et tunsione plurima, Fabri polita malleo Hanc saxa
molem construunt, Aptisque iuncta nexibus Locantur in fastigio. 5. Decus Parenti debitum Sit usquequaqu(e) Altissimo.
Natoque Patris unico, Et inclyto Paraclito, Cui laus, potestas, gloria
Aeterna sit per saecula. Amen. V. Domum tuam Domine decet sanctitudo. R. In longitudinem dierum. 15.
Communion Verse (Sexagesima Sunday) Introibo
ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam. 16.
Inviolata Inviolata,
integra, et casta es Maria: Quae es effecta fulgida caeli porta. O Mater alma
Christi carissima: Suscipe pia laudum praeconia. Te nunc flagitant devota
corda et ora: Nostra ut pura pectora sint et corpora. Tua per precata dulci
sona: Nobis concedas veniam per saecula. O benigna! O Regina! O Maria! Quae
sola inviolata permansisti. 17.
Oremus Pro Pontifice – Alt. Melody (See #5) 18.
Attende Domine Attende
Domine, et miserere, quia peccavimus tibi. (twice)
Dextera
Patris, lapis angularis, via salutis, ianua caelestis, Rogamus,
Deus, tuam maiestatem: auribus sacris gemitus exaudi: crimina nostra placidus
indulge. Attende… Tibi
fatemur crimina admissa: contrito corde pandimus occulta: tua, Redemptor,
pietas ignoscat. Attende… 19.
Magnificat Antiphon for Pentecost Hodie
completi sunt dies Pentecostes, alleluia: hodie Spiritus Sanctus in igne
discipulis apparuit, et tribuit eis charismatum dona: misit eos in universum
mundum praedicare et testificari: qui crediderit, et baptizatus fuerit,
salvus erit, alleluia. |
20.
Magnificat (Feast of the Annunciation) Antiphon: Gabriel Angelus * locutus est
Mariae dicens: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. (Luke 1:46)
1.
Magnificat * anima mea Dominum. 2. Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo. 3. Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex
hoc beatam me dicent omnes generationes. 4. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen
ejus. 5. Et misericordia ejus a progenie in progenies *
timentibus eum. 6. Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos
mente cordis sui. 7. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles. 8. Esurientes implevit bonis: * et divites dimisit inanes.
9. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ
suæ. 10. Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at
semini eius in saecula. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 21. O Sacrum Convivium O
sacrum convivium! In quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius:
mens impletur gratia: et futurae gloriae nobis pignus datur, alleluia. 22. O Salutaris Hostia 1.
O Salutaris Hostia Quae caeli pandis ostium: 23. Te
Saeculorum Principem 1. Te saeculorum Principem, Te, Christe, Regem Gentium, Te
mentium, Te cordium Unum fatemur arbitrum. 2. Scelesta turba clamitat: Regnare Christum nolumus: Te
nos ovantes omnium Regem supremum dicimus. 3. O Christe, Princeps Pacifer, Mentes rebelles subiice:
Tuoqu(e) amore devios, Ovil(e) in unum congrega. 4. Ad hoc cruent(a) ab arbore, Pendes apertis
brachiis: Diraque fossum cuspide Cor
igne flagrans exhibes. 5. Ad hoc in aris abderis Vini dapisqu(e) imagine, Fundens
salutem filiis Transverberato pectore. 6. Te nationum Praesides Honore tollant publico, Colant
magistri, iudices, Leges et artes exprimant. 7. Submissa regum fulgeant Tibi dicat(a) insignia: Mitique
sceptro patriam Domosque subde civium. 8. Iesu, tibi sit gloria, Qui sceptra mundi temperas, Cum
Patr(e) et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen. V. Multiplicabitur eius imperium. R. Et pacis non erit finis. 24. Sunday Compline – Intro Iube domne benedicere. Noctem quietam et finem
perfectum concedat nobis Dominus omnipotens. R. Amen. (1 Peter 5) Fratres: Sobrii estote et
vigilate: quia adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit,
quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Tu autem Domine miserere
nobis. R. Deo gratias. V. Adiutorium nostrum in
nomine Domini. R. Qui fecit caelum et
terram. Pater
noster, etc. (silently) [Priest says Confiteor] Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis,
perducat te ad vitam aeternam. R. Amen. [Confiteor recited, recto tono, by all] Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis
vestris, perducat vos ad vitam aeternam. R. Amen. Indulgentiam,
absolutionem, et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et
misericors Dominus. R. Amen. 25.
Sunday Compline – Psalms V.
Converte nos Deus salutaris noster. R. Et averte iram tuam a nobis. Deus
in adiutorium meum intende. R. Domine ad adiuvandum me festina. Gloria Patri,
et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et
in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Antiphon: Miserere * mihi Domine,
et exaudi orationem meam. (Psalm 4) 1.
Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae: * in tribulatione dilatasti
mihi. 2. Miserere mei, * et exaudi orationem meam. 3.
Filii hominum, usquequo gravi corde? * ut quid diligitis vanitatem et
quaeritis mendacium? 4. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: *
Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. 5.
Irascimini, et nolite peccare: † quae
dicitis in cordibus vestris, * in cubilibus vestris compungimini. 6. Sacrificate sacrificium iustitiae, † et sperate in
Domino. * Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? 7. Signatum est super nos
lumen vultus tui Domine: dedisti laetitiam in corde meo. 8. A fructu frumenti, vini et olei sui, * multiplicati
sunt. 9. In pace in idipsum *
dormiam et requiescam. 10. Quoniam tu Domine
singulariter in spe * constituisti me. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. (Psalm
90) 1. Qui habitat in adiutorio Altissimi, *
in protectione Dei caeli commorabitur.
2.
Dicet Domino: susceptor meus es tu et refugium meum: * Deus meus sperabo in
eum. 3. Quoniam ipse liberabit me de laqueo
venantium, * et a verbo aspero. 4.
Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis eius sperabis. |
5. Scuto circumdabit te veritas eius: * non
timebis a timore nocturno. 6. A sagitta volante in die † a negotio perambulante in tenebris:
* ab incursu, et daemonio meridiano. 7. Cadent a latere tuo mille † et decem millia a dextris tuis: * ad te
autem non appropinquabit. 8. Verumtamen oculis tuis considerabis :
* et retributionem peccatorum videbis. 9. Quoniam tu es Domine spes mea : *
Altissimum posuisti refugium tuum. 10. Non accedent ad te malum : * et
flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. 11. Quoniam angelis suis mandabit de te:
* ut custodiant te in omnibus viis
tuis. 12. In manibus portabunt te: * ne forte
offendas ad lapidem pedem tuum. 13. Super aspidem et basiliscum
ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem. 14. Quoniam in me speravit, liberabo eum:
* protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum † cum ipso sum in tribulatione: * eripiam
eum et glorificabo eum. 16. Longitudine dierum replebo eum: * et
ostendam illi salutare meum. 17. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 18. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in
saecula sæculorum. Amen. (Psalm 133) 1.
Ecce nunc benedicite Dominum, * omnes servi Domini: 2. Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei
nostri. 3. In noctibus extollite manus vestras in sancta, * et
benedicite Dominum. 4. Benedicat te Dominus ex Sion, * qui fecit caelum et
terram. 5. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 6. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in
saecula saeculorum. Amen. Repeat Antiphon. 26.
Sunday Compline – Hymns Te lucis ante terminum, * Rerum Creator,
poscimus, Ut pro tua clementia, Sis praesul et custodia. 2. Procul recedant somnia,
Et noctium phantasmata: Hostemque nostrum comprime, Ne polluantur corpora. 3.
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum. Amen. Tu
autem in nobis es, Domine, † et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: *
ne derelinquas nos, Domine Deus noster. R. Deo Gratias In
manus tuas,
Domine, commendo spiritum meum. (repeat) Redemisti
nos, Domine, Deus veritatis. * Commendo spiritum meum. Gloria
Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * In manus, etc. V.
Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi. R. Sub umbra alarum tuarum protege nos. Antiphon: Salva nos, * Domine, vigilantes,
custodi nos dormientes: ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace. 1. Nunc dimittis servum tuum Domine, * secundum verbum
tuum in pace: 2. Quia viderunt oculi mei * salutare tuum: 3. Quod parasti * ante faciem omnium populorum: 4. Lumen ad revelationem gentium, * et gloriam plebis tuae
Israel. 5. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 6.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.
Amen. Repeat Antiphon. V.
Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Visita, quaesumus Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea
longe repelle: † Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace
custodiant; * et benedictio tua sit super nos semper. Per Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum: † qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus
Sancti Deus, * per omnia saecula saeculorum. R. Amen. V.
Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Benedicamus
Domino. R. Deo gratias. Benedicat
et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater, et Filius, et
Spiritus Sanctus. R. Amen. Alma
Redemptoris Mater, quae pervia caeli porta manes, Et stella maris, succurre
cadenti surgere qui curat populo: Tu quæ genuisti, natura mirante, tuum
sanctum Genitorem: Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud
Ave, peccatorum miserere. V.
Post partum Virgo inviolata permansisti. R. Dei Genitrix intercede pro nobis. Oremus.
Deus qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia
praestitisti: † tribue, quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus,
* per quam meruimus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum
Filium tuum. Amen. V.
Divinum auxilium maneat semper nobiscum. R. Amen. 27. Requiem Mass – Gradual Requiem
* aeternam dona eis Domine: et lux perpetua luceat eis. V. In memoria aeterna
erit iustus: ab auditione mala * non timebit. 28. Requiem Mass – In
Paradisum In
paradisum: deducant te Angeli: in tuo adventu suscipiant te Martyres, et
perducant te in civitatem sanctam Ierusalem. Chorus Angelorum te suscipiat,
et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.
|
Chant
Compendium 5