Traditional
Latin Gregorian Chant
Lyrics to Chant
Compendium 3 from ChantCD.com
Note: When a letter is in parenthesis ( ) it means that
you do not pronounce it. It is called an elision, and is used
to reduce the number of syllables (like using e’er instead of ever
in a poem). Example: “culp(ae) ut relinquant” is pronounced “culp ut relinquant”. 1. Ecce Virgo Antiphon: Ecce virgo concipiet et pariet filium: et vocabitur nomen eius
Emmanuel. 1.
Eructavit cor meum verbum bonum: * dico ego opera mea Regi. 2.
Specie tua et pulchritudine tua * intende, prospere procede, et regna. 3.
Gloria Patri, etc. Repeat
Antiphon. 2. O Rex Gentium Antiphon: O Rex gentium, et desideratus
earum, lapisque angularis, qui facis utraque unum: veni, et salva hominem,
quem de limo formasti. Magnificat
1. Magnificat * anima mea Dominum. 2. Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo. 3. Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex
hoc beatam me dicent omnes generationes. 4. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen
ejus. 5. Et misericordia ejus a progenie in progenies *
timentibus eum. 6. Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos
mente cordis sui. 7. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles. 8. Esurientes
implevit bonis: * et divites dimisit inanes. 9. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ
suæ. 10. Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at
semini eius in saecula. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 3. Audi Benigne Conditor 1. Audi benigne Conditor, Nostras preces cum
fletibus, In hoc sacro jejunio Fusas quadragenario. 2. Scrutator alme cordium, Infirma tu scis virium: Ad
te reversis exhibe Remissionis gratiam. 3. Multum quidem peccavimus, Sed parce confitentibus:
Ad nominis laudem tui, Confer medelam languidis. 4. Concede nostrum conteri Corpus per abstinentiam,
culp(ae) ut relinquant pabulum Jejuna corda criminum. 5. Praesta beata Trinitas, Concede simplex Unitas: Ut
fructuosa sint tuis Jejuniorum munera. Amen. 4. Gloria (Mass I) Gloria in excelsis Deo. Et
in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te.
Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam
tuam. Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili
unigenite, Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, Qui tollis
peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe
deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus.
Tu solus Dominus. To solus Altissimus, Jesu
Christe. Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. 5. In Exitu Israel 1.
In exitu Israel de Aegypto, * domus Iacob de populo barbaro. 2. Facta est Iudaea sanctificatio eius, *
Israel potestas eius. 3. Mare vidit et fugit: * Iordanis
conversus est retrorsum. 4. Montes exultaverunt ut arietes: *
colles sicut agni ovium. 5. Quid est tibi mare quod fugisti? * et
tu Iordanis quia conversus es retrorsum? 6. Montes exultastis sicut arietes* et
colles sicut agni ovium. 7. A facie Domini mota est terra, * a
facie Dei Iacob. 8. Qui convertit petram in stagna
aquarum, * et rupem in fontes aquarum. 9. Non nobis Domine non nobis: * sed
nomini tuo da gloriam. 10. Super misericordia tua et veritate
tua: * nequando dicant gentes: Ubi
est Deus eorum? 11. Deus autem noster in caelo: * omnia
quaecumque voluit fecit. 12. Simulacra gentium argentum et aurum,
* opera manuum hominum. 13. Os habent et non loquentur: * oculos
habent et non videbunt. 14. Aures habent et non audient: * nares
habent et non odorabunt. 15. Manus habent et non palpabunt + pedes
habent et non ambulabunt: * non clamabunt in gutture suo. 16. Similes illis fiant qui faciunt ea: *
et omnes qui confidunt in eis. 17. Domus Israel speravit in Domino: *
adiutor eorum et protector eorum est. 18. Domus Aaron speravit in Domino: *
adiutor eorum et protector eorum est. 19. Qui timent Dominum speraverunt in
Domino: * adiutor eorum et protector eorum est. 20. Dominus memor fuit nostri: * et
benedixit nobis. 21. Benedixit domui Israel: * benedixit
domui Aaron. 22. Benedixit omnibus qui timent Dominum,
* pusillis cum maioribus. 23.
Adiciat Dominus super vos: * super vos, et super filios vestros. 24. Benedicti vos a Domino, * qui fecit
caelum et terram. 25. Caelum caeli Domino: * terram autem
dedit filiis hominum. 26. Non mortui laudabunt te Domine: *
neque omnes qui descendunt in infernum. |
27.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, * ex hoc nunc et usque in saeculum. 28. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 29.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. 6. Vidi Aquam Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextero,
alleluia: et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent,
alleluia, alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum
misericordia eius. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in
principio, et nunc, et semper, et in saecula sæculorum. Amen. 7. Kyrie Eleison Kyrie
eléison. Kyrie eléison. Kyrie
eléison. Christe eléison. Christe eléison. Christe eléison. Kyrie
eléison. Kyrie eléison. Kyrie
eléison. 8. Friday Compline Antiphon: Voce mea ad Dominum clamavi,
neque obliviscetur misereri Deus. Psalm 76 (Part 1) 1. Voce mea ad Dominum clamavi: * voce
mea ad Deum et intendit mihi. 2. In die tribulationis meae Deum
exquisivi + manibus meis nocte contra eum: * et non sum deceptus. 3. Renuit consolari anima mea + Memor fui
Dei et delectatus sum, et exercitatus sum: * et defecit spiritus meus. 4. Anticipaverunt vigilias oculi mei: *
turbatus sum et non sum locutus. 5. Cogitavi dies antiquos: * et annos
aeternos in mente habui. 6. Et meditatus sum nocte cum corde meo,
* et exercitabar, et scobebam spiritum meum. 7. Numquid in aeternum proiciet Deus: *
aut non apponet ut conplacitior sit adhuc? 8. Aut in finem misericordiam suam
abscindet, * a generatione in generationem? 9. Aut obliviscetur misereri Deus? * aut
continebit in ira sua misericordias suas? 10. Et dixi: nunc coepi: * haec mutatio
dexterae Excelsi. 11. Memor fui operum Domini: * quia memor
ero ab initio mirabilium tuorum. 12. Et meditabor in omnibus operibus
tuis: * et in adinventionibus tuis exercebor. 13. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui
Sancto. 14. Sicut erat in principio, et nunc, et
semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Psalm 76 (Part 2) 1. Deus in sancto via tua + quis deus
magnus sicut Deus noster? * Tu es Deus qui facis mirabilia. 2. Notam fecisti in populis virtutem
tuam: * Redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph. 3. Viderunt te aquae Deus viderunt te
aquae: * et timuerunt et turbatae sunt abyssi. 4. Multitudo sonitus aquarum: * vocem
dederunt nubes. 5. Etenim sagittae tuae transeunt: * vox
tonitrui tui in rota. 6. Illuxerunt coruscationes tuae orbi
terrae: * commota est et contremuit terra. 7. In mari via tua, et semitae tuae in
aquis multis: * et vestigia tua non cognoscentur. 8. Deduxisti sicut oves populum tuum, *
in manu Moysi et Aaron. 9. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui
Sancto. 10. Sicut erat in principio, et nunc, et
semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Psalm 85
1.
Inclina Domine aurem tuam et exaudi me: * quoniam inops et pauper sum ego. 2. Custodi animam meam quoniam sanctus
sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
3. Miserere mei Domine quoniam ad te
clamavi tota die + laetifica animam
servi tui: * quoniam ad te Domine animam meam levavi. 4. Quoniam tu Domine suavis et mitis: *
et multae misericordiae omnibus invocantibus te. 5. Auribus percipe Domine orationem meam:
* et intende voci deprecationis meae. 6. In die tribulationis meae clamavi ad
te: * quia exaudisti me. 7. Non est similis tui in diis, Domine: *
et non est secundum opera tua. 8. Omnes gentes quascumque fecisti
venient et adorabunt coram te Domine: * et glorificabunt nomen tuum. 9. Quoniam magnus es tu et faciens
mirabilia: * tu es Deus solus. 10. Deduc me Domine in via tua + et
ingrediar in veritate tua: * laetetur cor meum ut timeat nomen tuum. 11. Confitebor tibi Domine Deus meus in
toto corde meo, * et glorificabo nomen tuum in aeternum: 12. Quia misericordia tua magna est super
me: * et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 13. Deus iniqui insurrexerunt super me +
et synagoga potentium quaesierunt animam meam: * et non proposuerunt te in
conspectu suo. 14. Et tu Domine Deus, miserator et
misericors, * patiens et multae misericordiae et verax: 15. Respice in me et miserere mei, + da
imperium tuum puero tuo: * et salvum fac filium ancillae tuae. 16. Fac mecum signum in bonum + et
videant qui oderunt me, et confundantur: * quoniam tu Domine adiuvisti me et
consolatus es me. 17. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui
Sancto. 18. Sicut erat in principio, et nunc, et
semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 9. Kyrie (Mass IX) see #7 10. Gloria (Mass IX) see #4 11. Sanctus (Mass IX) Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabbaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in
excelsis. |
12. Agnus Dei (Mass IX) Agnus
Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem. 13. Saturday Compline Antiphon: Intret oratio mea in conspectu
tuo Domine. Psalm 87
1.
Domine Deus salutis meae: * in die clamavi et nocte coram te. 2. Intret in conspectu tuo oratio mea: *
inclina aurem tuam ad precem meam. 3. Quia repleta est malis anima mea: * et
vita mea inferno appropinquavit. 4. Aestimatus sum cum descendentibus in
lacum: * factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. 5. Sicut vulnerati dormientes in
sepulcris + quorum non es memor amplius: * et ipsi de manu tua repulsi sunt. 6. Posuerunt me in lacu inferiori: * in
tenebrosis et in umbra mortis. 7. Super me confirmatus est furor tuus: *
et omnes fluctus tuos induxisti super me. 8. Longe fecisti notos meos a me: *
posuerunt me abominationem sibi. 9. Traditus sum, et non egrediebar: *
oculi mei languerunt prae inopia. 10. Clamavi ad te Domine tota die: *
expandi ad te manus meas. 11. Numquid mortuis facies mirabilia:
* aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi? 12. Numquid narrabit aliquis in sepulchro
misericordiam tuam, * et veritatem tuam in perditione. 13. Numquid cognoscentur in tenebris
mirabilia tua, * et iustitia tua in terra oblivionis. 14. Et ego ad te Domine clamavi: * et mane
oratio mea praeveniet te. 15. Ut quid Domine repellis orationem
meam: * avertis faciem tuam a me? 16. Pauper sum ego et in laboribus a
iuventute mea: * exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus. 17. In me transierunt irae tuae: * et terrores
tui conturbaverunt me. 18. Circumdederunt me sicut aqua tota
die: * circumdederunt me simul. 19. Elongasti a me amicum et proximum: *
et notos meos a miseria. 20. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui
Sancto. 21. Sicut erat in
principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Psalm 102 (Part 1) 1. Benedic anima mea Domino: * et omnia
quae intra me sunt nomini sancto eius. 2.
Benedic anima mea Domino: * et noli oblivisci omnes retributiones eius. 3. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus
tuis: * qui sanat omnes infirmitates tuas. 4. Qui redimit de interitu vitam tuam: *
qui coronat te in misericordia et miserationibus. 5. Qui replet in bonis desiderium tuum: *
renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6. Faciens misericordias Dominus: * et
iudicium omnibus iniuriam patientibus. 7. Notas fecit vias suas Moysi, * filiis
Israel voluntates suas. 8. Miserator et misericors Dominus: *
longanimis et multum misericors. 9. Non in perpetuum irascetur: * neque in
aeternum comminabitur. 10. Non secundum peccata nostra fecit
nobis: * neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11. Quoniam secundum altitudinem caeli a
terra: * corroboravit misericordiam suam super timentes se. 12. Quantum distat ortus ab occidente: *
longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui
Sancto. 14.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Psalm 102 (Part 2) 1.
Quomodo miseretur pater filiorum, + misertus est Dominus timentibus se:
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. 2. Recordatus est quoniam pulvis sumus +
homo sicut faenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorebit. 3. Quoniam spiritus pertransivit in illo
et non subsistet: * et non cognoscet amplius locum suum. 5. Misericordia autem Domini ab aeterno,
* et usque in aeternum super timentes eum. 6. Et iustitia illius in filios filiorum,
* his qui servant testamentum eius. 7. Et memores sunt mandatorum ipsius, *
ad faciendum ea. 8. Dominus in caelo paravit sedem suam: *
et regnum ipsius omnibus dominabitur. 8. Benedicite Domino Angeli eius +
potentes virtute facientes verbum illius, * ad audiendam vocem sermonum eius. 9. Benedicite Domino omnes Virtutes eius:
* ministri eius qui facitis voluntatem eius. 10. Benedicite Domino omnia opera eius +
in omni loco dominationis eius, * benedic anima mea Domino. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui
Sancto. 12. Sicut erat in principio, et nunc, et
semper, * et in saecula sæculorum. Amen. Repeat Antiphon. 14. Litany of the Saints (Part 1) Kyrie, eléison. (Repeat) Christe, eléison. (Repeat) Kyrie, eléison. (Repeat) Christe,
audi nos. (Repeat) Christe, exáudi nos. (Repeat) Pater de cælis, Deus. Miserére nobis. Fili, Redémptor mundi, Deus. Miserere…
etc. Spíritus Sancte, Deus. Sancta Trinitas, unus Deus. Sancta Maria. Ora pro nobis. Sancta Dei Genitrix. Ora pro nobis. Sancta Virgo vírginum. Ora... etc. Sancte Michael. Sancte Gabriel. Sancte Raphael. Omnes sancti Angeli et Archangeli. Orate
pro nobis. |
Omnes sancti beatórum Spirituum ordines. Orate
pro nobis. Sancte Joánnes Bapista. Sancte Joseph. Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ. Orate
pro nobis. Sancte Petre. Sancte Paule. Sancte Andrea. Sancte Jacobe. Sancte Joánnes. Sancte Thoma. Sancte Jacobe. Sancte Philippe. Sancte Bartholomæe. Sancte Matthæe. Sancte Simon. Sancte Thaddæe. Sancte Matthia. Sancte Barnaba. Sancte Luca. Sancte Marce. Omnes sancti Apóstoli et Evangelistæ. Orate
pro nobis. Omnes sancti Discipuli Dómini. Orate pro
nobis. Omnes sancti Innocéntes. Orate pro
nobis. Sancte Stephane. Sancte Laurenti. Sancte Vincenti. Sancti Fabiane et Sebastiane. Orate
pro nobis. Sancti Joánnes et Paule. Orate pro
nobis. Sancti Cosma et Damiane. Orate pro
nobis. Sancti Gervasi et Protasi. Orate pro
nobis. Omnes sancti Mártyres. Orate pro
nobis. Sancte Silvester. Sancte Gregóri. Sancte Ambrosi. Sancte Augustine. Sancte Hieronyme. Sancte Martine. Sancte
Nicolaë. Omnes sancti Pontifices et Confessores. Orate
pro nobis. Omnes sancti Doctores. Orate pro
nobis. Sancte Antoni. Sancte Benedicte. Sancte Bernarde. Sancte Dominice. Sancte Francisce. Omnes sancti Sacerdotes et Levitæ. Orate
pro nobis. Omnes
sancti Monachi et Eremitæ. Orate pro nobis. Sancta Maria Magdalena. Sancta Agatha. Sancta Lucia. Sancta Agnes. Sancta Cæcilia. Sancta
Catharina. Sancta Anastasia. Omnes sanctæ Virgines et Viduæ. Orate
pro nobis. Omnes
Sancti et Sanctæ Dei. Intercédite pro nobis. 15. Litany
of the Saints (Part 2) Propitius esto. Parce nobis, Dómine. Propitius esto. Exáudi nos, Dómine. Ab omni malo. Libera nos, Dómine. Ab omni peccáto. Libera nos, Dómine. Ab ira tua. Libera nos… etc. A subitanea et improvisa morte. Ab insídiis diaboli. Ab
ira, et ódio, et omni mala voluntáte. A spíritu fornicatiónis. A fulgure et tempestate. A flagello terræmotus. A peste, fame et bello. A morte perpetua. Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ. Per advéntum tuum. Per nativitátem tuam. Per baptismum et sanctum jejunium tuum. Per crucem et passiónem tuam. Per mortem et sepultúram tuam. Per sanctam resurrectiónem tuam. Per admirábilem ascensiónem tuam. Per advéntum Spíritus Sancti Paracliti. In die judicii. Peccátores. Te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas. Te rogamus, audi nos. Ut
nobis indulgeas. Te rogamus… etc. Ut ad veram pœniténtiam nos perducere
dignéris. Ut Ecclésiam tuam sanctam regere et
conservare dignéris. Ut domnum Apostolicum et omnes
ecclésiasticos ordines in sancta religióne conservare dignéris. Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliare
dignéris. Ut regibus et principibus christiánis
pacem et veram concordiam donare dignéris. Ut cuncto pópulo christiáno pacem et
unitátem largiri dignéris. Ut omnes errántes ad unitátem Ecclésiæ
revocare, et infidéles universos ad Evangelii lumen perducere dignéris. Ut nosmetipsos in tuo sancto servítio
confortare et conservare dignéris. Ut
mentes nostras ad cælestia desideria erigas. Ut ómnibus benefactoribus nostris
sempiterna bona retríbuas. Ut ánimas nostras, fratrum, propinquorum
et benefactórum nostrórum ab æterna damnatióne erípias. Ut fructus terræ dare et conservare
dignéris. Ut ómnibus fidelibus defunctis requiem
æternam donare dignéris. Ut nos exáudire dignéris. Fili Dei. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. Parce
nobis, Dómine. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. Exáudi nos,
Dómine. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. Miserére nobis. Christe, audi nos. Christe, exáudi
nos. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater
noster. (in secret, up to) Et ne nos indúcas in
tentatiónem. Sed líbera nos a malo. 16.
Gloria (Mass XII) see #4
|