Traditional
Latin Gregorian Chant
Lyrics to Chant
Compendium 2 from ChantCD.com
Some
of these hymns have more verses than are found
on the CD. Note: When a letter is in parenthesis ( ) it means that
you do not pronounce it. It is called an elision, and is used
to reduce the number of syllables (like using eer instead of ever
in a poem). Example: cruent(a) et mystica is pronounced cruent et mystica. 1. O Salutaris Hostia O
Salutaris Hostia Quae caeli pandis ostium: Bella premunt hostilia, Da robur,
fer auxilium. Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria, Qui vitam sine
termino Nobis donet in patria. Amen. 2. Tantum Ergo Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui: Et antiquum documentum Novo cedat ritui: Praestet fides
supplementum Sensuum defectui. Genitori, Genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor virtus
quoque Sit et benedictio: Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen. 3. Auctor Beate Saeculi 1. Auctor beate saeculi, Christe Redemptor omnium, Lumen
Patris de lumine, Deusque verus de Deo. 2. Amor coegit te tuus Mortale corpus sumere, Ut novus
Adam redderes Quod vetus ill(e) abstulerat. 3. Ill(e) amor almus artifex Terrae, marisqu(e) et
siderum, Errata patrum miserans, Et nostra rumpens vincula. 4. Non corde discedat tuo Vis ill(a) amoris inclyti: Hoc
fonte gentes hauriant Remissionis gratiam. 5. Percuss(um) ad hoc est lancea, Passumqu(e) ad hoc est
vulnera, Ut nos lavaret sordibus Unda fluent(e) et sanguine. 6. Iesu tibi sit gloria, Qui Corde fundis gratiam, Cum
Patr(e) et almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen. 4. Benedicamus Domino V. Benedicamus Domino R. Deo Gratias 5. Communion 5th Sunday after
Easter Cantate Domino, alleluia: cantate Domino, benedicite nomen
eius: bene nunciate de die in diem salutare eius, alleluia, alleluia. 6. Vidi Aquam Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextero, alleluia: et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent, alleluia, alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula sęculorum. Amen. 7. Salve Regina (solemn) Salve, Regina, mater misericordię: Vita, dulcedo, et spes
nostra, salve. Ad te clamamus, exsules, filii Hevę. Ad te suspiramus,
gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos
tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum
ventris tui, nobis, post hoc exsilium ostende. O clemens: O pia: O dulcis
Virgo Maria. 8. Sung Angelus Angelus Domini * nuntiavit Marię, et concepit de Spiritu
Sancto. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in
mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. * Sancta Maria, mater
Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. Ecce * ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ave
Maria, etc. Et Verbum * caro factum est, et habitavit in nobis. Ave
Maria, etc. V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 9. Cor Arca Legem Continens 1. Cor, arca legem continens, Non servitutis veteris, Sed gratię, sed venię, Sed et misericordię. 2. Cor sanctuarium novi Intemeratum foederis, Templum vetusto sanctius, Velumque sciss(o) utilius. 3. Te vulneratum caritas Ictu patenti voluit, Amoris invisibilis Ut veneremur vulnera. 4. Hoc sub amoris symbolo Passus cruent(a) et mystica, Utrumque sacrificium Christus Sacerdos obtulit. 5. Quis non amantem redamet? Quis non redemptus diligat,
Et Cord(e) in isto seligat ęterna tabernacula? 6. Jesu, tibi sit gloria, Qui Corde fundis gratiam, Cum Patr(e) et almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen. |
10. Te Deum Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te ęternum Patrem
omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli, tibi Caeli et universę Potestates:
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus: Sanctus:
Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra maiestatis glorię
tuę. Te gloriosus Apostolorum chorus: Te Prophetarum laudabilis numerus: Te
Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur
Ecclesia: Patrem immensę maiestatis: Venerandum tuum verum et unicum Filium:
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex glorię, Christe. Tu Patris
sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis
uterum. Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cęlorum. Tu ad
dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. (Kneel)
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum
Domine, et benedic hęreditati tuę. Et rege eos, et extolle illos usque in
ęternum. Per singulos dies, benedicamus te. Et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto, sine peccato nos
custodire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua
Domine super nos, quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi: non
confundar in ęternum. 11. Ad Regias Agni Dapes 1. Ad regias Agni dapes, Stolis amicti candidis, Post
transitum maris Rubri, Christo canamus Principi. 2. Divina cuius caritas Sacrum propinat sanguinem, Almique
membra corporis Amor sacerdos immolat. 3. Sparsum cruorem postibus Vastator horret Angelus:
Fugitque divisum mare, Merguntur hostes fluctibus. 4. Iam Pascha nostrum Christus est, Paschalis idem
victima: Et pura puris mentibus Sinceritatis azyma. 5. O vera caeli victima, Subiecta cui sunt tartara, Soluta
mortis vincula, Recepta vitę praemia. 6. Victor subactis inferis, Trophaea Christus explicat,
Caeloqu(e) aperto, subditum Regem tenebrarum trahit. 7. Ut sis perenne mentibus Paschale Iesu gaudium, A morte
dira criminum Vitę renatos libera. 8. Deo Patri sit gloria, Et Filio, qu(i)a mortuis
Surrexit, ac Paraclito, In sempiterna saecula. Amen. 12. Adoremus in Aeternum Adoremus in ęternum sanctissimum Sacramentum. Laudate Dominum omnes gentes: laudate eum omnes populi.
Quoniam fonfirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet
in ęternum. Adoremus
Gloria Patri, Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in
principio, et nunc et semper, et in saecula sęculorum. Amen. Adoremus, etc. 13. Asperges Me Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et
super nivem dealbabor. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam
tuam. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et
nunc, et semper, et in saecula sęculorum. Amen. Asperges me, etc. 14. Ave Verum Ave verum Corpus natum de Maria Virgine: Vere passum,
immolatum in Cruce pro homine. Cuius latus perforatum fluxit aqua et
sanguine: Esto nobis pręgustatum mortis in examine. O Iesu dulcis! O Iesu
pie! O Iesu fili Marię. 15. Benedictus Es 1. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis et gloriosus in saecula. 2. Et benedictum nomen gloriae tuae, quod es sanctum. Et
laudabile et gloriosum in saecula. 3. Benedictus es in templo sancto gloriae tuae. Et
laudabilis et gloriosus in saecula. 4. Benedictus es super thronum sanctum regni tui. Et
laudabilis et gloriosus in saecula. 5. Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae. Et
laudabilis et gloriosus in saecula. 16. Caelestis Urbs Jerusalem 1. Caelestis urbs Jerusalem, Beata pacis visio, Quae celsa
de viventibus Saxis ad astra tolleris, Sponsaeque ritu cingeris Mill(e)
Angelorum millibus. 2. O sorte nupta prospera, Dotata Patris gloria, Respersa
Sponsi gratia, Regina formosissima, Christo iugata Principi, Caeli corusca
civitas. 3. Hic margaritis emicant, Patentque cunctis ostia: Virtute
namque praevia Mortalis illuc ducitur, Amore Christi percitus Tormenta
quisquis sustinet. 4. Scalpri salubris ictibus, Et tunsione plurima, Fabri
polita malleo Hanc saxa molem construunt, Aptisque iuncta nexibus Locantur in
fastigio. 5. Decus Parenti debitum Sit usquequaqu(e) Altissimo.
Natoque Patris unico, Et inclyto Paraclito, Cui laus, potestas, gloria
Aeterna sit per saecula. Amen. V. Domum tuam Domine decet sanctitudo. R. In longitudinem dierum. |
17. Concordi Laetitia 1. Concordi lętitia, Propulsa męstitia, Marię pręconia
Recolat Ecclesia: Virgo Maria! 2. Quę felici gaudio, Resurgente Domino, Floruit ut
lilium, Vivum cernens Filium: Virgo Maria! 3. Quam concentu parili Chori laudant caelici, Et nos cum
cęlestibus Novum melos pangimus: Virgo Maria! 4. O Regina virginum, Votis fave supplicum, Et post mortis
stadium, Vitę confer praemium: Virgo Maria! 5. Gloriosa Trinitas, Indivisa Unitas, Ob Mariae merita,
Nos salva per saecula: Virgo Maria! Amen. 18. Salutis Humanae Sator 1. Salutis humanae Sator, Iesu voluptas cordium, Orbis
redempti Conditor, Et casta lux amantium. 2. Qua victus es clementia, Ut nostra ferres crimina,
Mortem subires innocens, A morte nos ut tolleres! 3. Perrumpis infernum chaos, Vinctis catenas detrahis:
Victor triumpho nobili, Ad dexteram Patris sedes. 4. Te cogat indulgentia, Ut damna nostra sarcias, Tuique
vultus compotes, Dites beato lumine. 5. Tu dux ad astr(a) et semita, Sis meta nostris cordibus,
Sis lacrimarum gaudium, Sis dulce vitae praemium. Amen. V. Ascendit Deus in iubilatione, alleluia. R. Et Dominus in voce tubae, alleluia. 19. Te Joseph Celebrent 1. Te Ioseph celebrent agmina caelitum: Te cuncti resonet
christiadum chori, Qui clarus meritis, junctus es inclytę Casto foedere
Virgini. 2. Almo cum tumidam germine coniugem Admirans, dubio
tangeris anxius, Afflatu superi Flaminis Angelus Conceptum puerum docet. 3. Tu natum Dominum stringis, ad exteras Aegypti profugum
tu sequeris plagas: Amissum Solymis quaeris, et invenis, Miscens gaudia fletibus. 4. Post mortem reliquos sors pia consecrat, Palmamqu(e)
emeritos gloria suscipit: Tu vivens, Superis par frueris Deo, Mira sorte
beatior. 5. Nobis summa Trias, parce precantibus: Da Ioseph meritis
sidera scandere, Ut tandem liceat nos tibi perpetim Gratum promere canticum.
Amen. 20. O Quam Suavis Est O quam suavis est, Domine, spiritus tuus! qui ut
dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de caelo praestito,
esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes. 21. Panis Angelicus Panis angelicus fit panis hominum; Dat panis caelicus
figuris terminum: O res mirabilis! manducat Dominum Pauper, servus, et
humilis. Te trina Deitas unaque poscimus: Sic nos tu visita, sicut
te colimus; Per tuas semitas duc nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas.
Amen. 22. Tantum Ergo (see #2) 23. O Quam Glorifica 1. O quam glorifica luce coruscas, Stirpis Davidicae regia proles! Sublimis residens, Virgo Maria, Supra caeligenas aetheris omnes. 2. Tu cum virgineo mater honore, Ang(e)lorum Domino pectoris aulam Sacris visceribus casta parasti; Natus hinc Deus est corpore Christus. 3. Quem cunctus venerans orbis adorat, cui nunc rite genuflectitur omne; A quo te, petimus, subveniente, Abjectis tenebris, gaudia lucis. 4. Hoc largire Pater luminis omnis, Natum per proprium, Flamine sacro, Qui tecum nitida vivit in aethra Regnans, ac moderans saecula cuncta. Amen. 24. Misericordias Domini Misericordias Domini in ęternum cantabo. In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam
in ore meo. Misericordias, etc. Gloria Patri, Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in
principio, et nunc et semper, et in saecula sęculorum. Amen. Misericordias,
etc. 25. Te Lucis 1. Te lucis ante terminum, Rerum Creator, poscimus, Ut pro
tua clementia, Sis praesul et custodia. 2. Procul recedant somnia, Et noctium phantasmata:
Hostemque nostrum comprime, Ne polluantur corpora. 3. Praesta Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum
Spiritu Paraclito, Regnans per omne saeculum. Amen. |
26. Maria Mater Gratię Maria
Mater gratię, Dulcis Parens clementię, Tu nos ab hoste protégé, Et mortis
hora suscipe. Jesu
tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine, Cum Patr(e) et almo Spiritu, In
sempiterna saecula. Amen. 27. Confitebor Tibi (Psalm 110) 1. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: * in consilio
iustorum, et congregatione. 2. Magna opera Domini: * exquisita in omnes voluntates
eius. 3. Confessio et magnificentia opus eius: * et iustitia
eius manet in saeculum saeculi. 4. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et
miserator Dominus: * escam dedit timentibus se. 5. Memor erit in saeculum testamenti sui: * virtutem
operum suorum annuntiabit populo suo 6. Ut det illis haereditatem gentium: * opera manuum eius
veritas et iudicium. 7. Fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum
saeculi: * facta in veritate et aequitate. 8. Redemptionem misit populo suo: * mandavit in aeternum
testamentum suum. 9. Sanctum et terribile nomen eius: * initium sapientiae
timor Domini. 10. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: * laudatio
eius manet in saeculum saeculi. 11.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in
saecula sęculorum. Amen. 28. Litany of the Blessed Virgin Mary Kyrie eleison (repeat) Christe eleison (repeat) Kyrie eleison (repeat) Christe audi nos (repeat) Christe exaudi nos (repeat) Pater de caelis Deus, Miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, Miserere nobis. Sancta Trinitas unus Deus, Miserere nobis. Sancta Maria, Ora pro nobis. Sancta Dei Genitrix, Ora pro nobis. Sancta Virgo virginum, Ora etc. Mater Christi, Mater Ecclesię, Mater divinę gratię, Mater purissima, Mater castissima, Mater inviolata, Mater intemerata, Mater amabilis, Mater admirabilis, Mater boni consilii, Mater Creatoris, Mater Salvatoris, Virgo prudentissima, Virgo veneranda, Virgo prędicanda, Virgo potens, Virgo clemens, Virgo fidelis, Speculum iustitię, Sedes sapientię, Causa nostrę lętitię, Vas spirituale, Vas honorabile, Vas insigne devotionis, Rosa mystica, Turris davidica, Turris eburnea, Domus aurea, Foederis arca, Ianua caeli, Stella matutina, Salus infirmorum, Refugium peccatorum, Consolatrix afflictorum, Auxilium Christianorum, Regina Angelorum, Regina Patriarcharum, Regina Prophetarum, Regina Apostolorum, Regina Martyrum, Regina Confessorum, Regina Virginum, Regina Sanctorum omnium, Regina sine labe originali concepta, Regina in cęlum assumpta, Regina sacratissimi Rosarii, Regina pacis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
|