Traditional
Latin Gregorian Chant
Lyrics to
Chant Compendium
1 from ChantCD.com
Some
of these hymns have more verses than are found on the CD. Note: When a letter is in parenthesis ( ) it means that
you do not pronounce it. It is called an elision, and is used
to reduce the number of syllables (like using eer instead of ever
in a poem). Example: cruent(a) et mystica is pronounced cruent et mystica. 1. Vidi Aquam Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextero, alleluia: et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent, alleluia, alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula sęculorum. Amen. 2. O Quam Glorifica 1. O quam glorifica luce coruscas, Stirpis Davidicae regia proles! Sublimis residens, Virgo Maria, Supra caeligenas aetheris omnes. 2. Tu cum virgineo mater honore, Ang(e)lorum Domino pectoris aulam Sacris visceribus casta parasti; Natus hinc Deus est corpore Christus. 3. Quem cunctus venerans orbis adorat, cui nunc rite genuflectitur omne; A quo te, petimus, subveniente, Abjectis tenebris, gaudia lucis. 4. Hoc largire Pater luminis omnis, Natum per proprium, Flamine sacro, Qui tecum nitida vivit in aethra Regnans, ac moderans saecula cuncta. Amen. 3. Virgo Dei Genitrix 1. Virgo Dei Genitrix, quem totus non capit orbis: In tua se clausit viscera factus homo. 2. Vera fides Geniti purgavit crimina mundi, Et tibi virginitas inviolata manet. 3. Te matrem pietatis, opem te clamitat orbis: Subvenias famulis, O benedicta, tuis. 4. Gloria magna Patri, compar sit gloria Nato, Spiritui Sancto gloria magna Deo. Amen. 4. Salve Festa Dies 1. Salve festa dies toto
venerabilis aevo
Qua Deus infernum vicit et astra tenet 2. Ecce renascentis testatur gratia mundi Omnia cum Domino dona redisse suo 3. Namque triumphanti post tristia tartara Christo Undique fronde nemus gramina flore favent 4. Qui crucifixus erat Deus, ecce per omnia regnat Dantque Creatori cuncta creata precem 5. Christe, salus rerum, bone Conditor atque Redemptor Unica progenies ex Deitate Patris 6. Qui genus humanum cernens mersisse profundo Ut hominem eriperes es quoque factus homo 7. Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis Intras mortis iter dando salutis opem 5. Litany of St. Joseph Kyrie eleison (repeat) Christe eleison (repeat) Kyrie eleison (repeat) Christe audi nos (repeat) Christe exaudi nos (repeat) Pater de caelis Deus, Miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, Miserere nobis. Sancta Trinitas unus Deus, Miserere nobis. Sancta Maria, Ora pro nobis. Sancte Ioseph, Ora pro nobis. Proles David inclyta, etc. Lumen Patriarcharum, Dei Genitricis sponse, Custos pudice Virginis, Filii Dei nutricie, Christi defensor sedule, Almae Familię praeses, Ioseph iustissime, Ioseph castissime, Ioseph prudentissime, Ioseph fortissime, Ioseph obedientissime, Ioseph fidelissime, Speculum patientiae, Amator paupertatis, Exemplar opificum, Domesticę vitę decus, Custos virginum, Familiarum columen, Solatium miserorum, Spes ęgrotantium, Patrone morientium, Terror daemonum, Protector sanctę Ecclesię, Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. V. Constituit eum dominum domus suae. R. Et principem omnis possessionis suae. 6. Benedictus Es 1. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Et laudabilis et gloriosus in saecula. 2. Et benedictum nomen gloriae tuae, quod es sanctum. Et
laudabile et gloriosum in saecula. 3. Benedictus es in templo sancto gloriae tuae. Et
laudabilis et gloriosus in saecula. 4. Benedictus es super thronum sanctum regni tui. Et
laudabilis et gloriosus in saecula. 5. Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae. Et
laudabilis et gloriosus in saecula. |
7. Cor Arca Legem Continens 1. Cor, arca legem continens, Non servitutis veteris, Sed gratię, sed venię, Sed et misericordię. 2. Cor sanctuarium novi Intemeratum foederis, Templum vetusto sanctius, Velumque sciss(o) utilius. 3. Te vulneratum caritas Ictu patenti voluit, Amoris invisibilis Ut veneremur vulnera. 4. Hoc sub amoris symbolo Passus cruent(a) et mystica, Utrumque sacrificium Christus Sacerdos obtulit. 5. Quis non amantem redamet? Quis non redemptus diligat,
Et Cord(e) in isto seligat ęterna tabernacula? 6. Jesu, tibi sit gloria, Qui Corde fundis gratiam, Cum Patr(e) et almo Spiritu In sempiterna saecula. Amen. 8. Regina Caeli Lętare Regina caeli laetare, alleluia: Quia quem meruisti portare, alleluia: Resurrexit, sicut dixit, alleluia: Ora pro nobis Deum, alleluia. V. Gaude et lętare Virgo Maria, alleluia. R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia. 9. Victimę Paschali Laudes Victimę paschali laudes immolent Christiani. Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit
peccatores. Mors et vita duello conflixere mirando: dux vitę mortuus, regnat vivus. Dic nobis Maria,
quid vidisti in via? Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis:
Angelicos testes, sudarium, et vestes. Surrexit Christus spes mea: pręcedet
suos in Galilaeam. Scimus Christum surrexisse a mortuis vere: tu nobis,
victor Rex, miserere. Amen. Alleluia. 10. Sung Angelus Angelus Domini * nuntiavit Marię, et concepit de Spiritu
Sancto. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in
mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. * Sancta Maria, mater
Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. Ecce * ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ave
Maria, etc. Et Verbum * caro factum est, et habitavit in nobis. Ave
Maria, etc. V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 11. Ubi Caritas et Amor Ubi caritas
et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. Exultemus, et in
ipso iucundemur. Temeamus, et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos
sincero. Ubi caritas
et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregamur: Ne nos mente dividamur
caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit
Christus Deus. Ubi caritas
et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum beatis videamus, Glorianter vultum tuum,
Christe Deus. Gaudium quod est immensum, atque probum: Saecula per infinita
sęculorum. Amen. 12. Jesu Dulcis Memoria 1. Jesu, dulcis memoria, Dans vera cordis gaudia: Sed
super mel et omnia Ejus dulcis pręsentia. 2. Nil canitur suavius, Nil auditur jucundius, Nil cogitatur
dulcius, Quam Jesus Dei Filius. 3. Jesu, spes pęnitentibus, Quam pius es petentibus! Quam
bonus te quęrentibus! Sed quid invenientibus? 4. Nec lingua valet dicere, Nec littera exprimere:
Expertus potest credere, Quid sit Jesum diligere. 5. Sis, Jesu, nostrum gaudium, Qui es futurus praemium Sit
nostra in te gloria, Per cuncta semper saecula. Amen. 13. Magnificat 1. Magnificat * anima mea Dominum. 2. Et exsultavit spiritus meus * in Deo salutari meo. 3. Quia respexit humilitatem ancillae suae: * ecce enim ex
hoc beatam me dicent omnes generationes. 4. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen
ejus. 5. Et misericordia ejus a progenie in progenies *
timentibus eum. 6. Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos
mente cordis sui. 7. Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles. 8. Esurientes
implevit bonis: * et divites dimisit inanes. 9. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordię
suę. 10. Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham at
semini eius in saecula. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sęculorum. Amen. 14. Adoremus in Aeternum Adoremus in ęternum sanctissimum Sacramentum. Laudate Dominum omnes gentes: laudate eum omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet
in ęternum. Adoremus
Gloria Patri, Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in
principio, et nunc et semper, et in saecula sęculorum. Amen. Adoremus
|
15. Ecce Panis Angelorum 1. Ecce Panis Angelorum, Factus cibus viatorum Vere panis filiorum, Non mittendus canibus. 2. In figuris pręsignatur, Cum Isaac immolatur, Agnus
Paschae deputatur, Datur manna patribus. 3. Bone pastor, panis vere, Jesu, nostri miserere: Tu nos
pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre In terra viventium. 4. Tu qui cuncta scis et vales, Qui nos pascis hic
mortales: Tuos ibi commensales, Coheredes et sodales Fac sanctorum civium.
Amen. 16. O Quam Suavis Est O quam suavis est, Domine, spiritus tuus! qui ut
dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de caelo praestito,
esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes. 17. Panis Angelicus Panis angelicus fit panis hominum; Dat panis caelicus
figuris terminum: O res mirabilis! manducat Dominum Pauper, servus, et
humilis. Te trina Deitas unaque poscimus: Sic nos tu visita, sicut
te colimus; Per tuas semitas duc nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas.
Amen. 18. Ęterne
Rex Altissime 1. Ęterne Rex altissime,
Redemptor et fidelium, Cui mors perempta detulit Summae triumphum gloriae. 2. Ascendis orbes siderum Quo
te vocabat caelitus Collata non humanitus, Rerum potestas omnium. 3. Ut trina rerum machina,
Caelestium, terrestrium, Et inferorum condita, Flectat genu iam subdita. 4. Tremunt videntes Angeli Versam vicem mortalium: Peccat
caro, mundat caro, Regnat Deus Dei caro. 5. Sis ipse nostrum gaudium Manens olympo praemium, Mundi
regis qui fabricam, Mundana vincens gaudia. 6. Hinc te precantes quaesumus, Ignosce culpis omnibus, Et
corda sursum subleva Ad te superna gratia. 7. Ut cum repente coeperis Clarere nube Judicis, Poenas
repellas debitas, Reddas coronas perditas. 8. Jesu, tibi sit gloria, Qui victor in caelum redis, Cum
Patr(e) et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen. 19. Sub Tuum Pręsidium Sub tuum pręsidium confugimus, sancta Dei Genitrix:
nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus: sed a periculis cunctis
libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. 20. Ave Verum Ave verum Corpus natum de Maria Virgine: Vere passum,
immolatum in Cruce pro homine. Cuius latus perforatum fluxit aqua et
sanguine: Esto nobis pręgustatum mortis in examine. O Iesu dulcis! O Iesu
pie! O Iesu fili Marię. 21. Tantum Ergo Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui: Et antiquum documentum Novo cedat ritui: Praestet fides
supplementum Sensuum defectui. Genitori, Genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor virtus
quoque Sit et benedictio: Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen. 22. Te Saeculorum Principem 1. Te saeculorum Principem, Te, Christe, Regem Gentium, Te
mentium, Te cordium Unum fatemur arbitrum. 2. Scelesta turba clamitat: Regnare Christum nolumus: Te
nos ovantes omnium Regem supremum dicimus. 3. O Christe, Princeps Pacifer, Mentes rebelles subiice:
Tuoqu(e) amore devios, Ovil(e) in unum congrega. 4. Ad hoc cruent(a) ab arbore, Pendes apertis
brachiis: Diraque fossum cuspide Cor
igne flagrans exhibes. 5. Ad hoc in aris abderis Vini dapisqu(e) imagine, Fundens
salutem filiis Transverberato pectore. 6. Te nationum Praesides Honore tollant publico, Colant
magistri, iudices, Leges et artes exprimant. 7. Submissa regum fulgeant Tibi dicat(a) insignia: Mitique
sceptro patriam Domosque subde civium. 8. Iesu, tibi sit gloria, Qui sceptra mundi temperas, Cum
Patr(e) et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen. V. Multiplicabitur eius imperium. R. Et pacis non erit finis. 23. Vexilla Regis 1. Vexilla Regis prodeunt: Fulget Crucis mysterium, Qua
vita mortem pertulit, Et morte vitam protulit. 2. Quae vulnerata lanceae Mucrone diro, criminum Ut nos
lavaret sordibus, Manavit und(a) et sanguine. 3. Impleta sunt quae concinit David fideli carmine,
Dicendo nationibus: Regnavit a ligno Deus. 4. Arbor decor(a) et fulgida, Ornata Regis purpura, Electa
digno stipite Tam sancta membra tangere. 5. Beata, cuius brachiis Pret(i)um pependit saeculi: Statera facta corporis, Tulitque praedam tartari. 6. O CRUX AVE, SPES UNICA, Hoc Passionis tempore Piis
adauge gratiam, Reisque dele crimina. 7. Te, fons salutis Trinitas, Collaudet omnis spiritus:
Quibus Crucis victoriam Largiris, adde praemium. Amen. 24. Adoro Te Devote 1. Adoro te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris vere
latitas: Tibi se cor meum totum subiicit, Quia te contemplans totum deficit. 2. Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditu solo
tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius: Nil hoc verbo veritatis
verius. 3. In cruce latebat sola Deitas, At hic latet simul et
humanitas: Ambo tamen credens atque confitens, Peto quod petivit latro
paenitens. 4. Plagas, sicut Thomas, non intueor: Deum tamen meum te
confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere. |
5. O memoriale mortis Domini, Panis vivus vitam praestans
homini, Praesta meae menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere. 6. Pie pellicane Iesu Domine, Me immundum munda tuo
sanguine, Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere. 7. Jesu, quem velatum nunc aspicio, Oro fiat illud quod
tam sitio: Ut te revelata cernens facie, Visu sim beatus tuae gloriae. Amen. 25. Kyrie Eleison Kyrie eléison.
Kyrie eléison. Kyrie eléison. Christe eléison. Christe eléison.
Christe eléison. Kyrie eléison. Kyrie
eléison. Kyrie eléison. 26. Tantum Ergo (see #21) 27. Alma Redemptoris Mater Alma
Redemptoris Mater, quae pervia caeli porta manes, Et stella maris, succurre
cadenti surgere qui curat populo: Tu quę genuisti, natura mirante, tuum
sanctum Genitorem: Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud
Ave, peccatorum miserere. 28. Ave Maris Stella 1. Ave maris stella, Dei Mater alma, Atque semper Virgo,
Felix caeli porta. 2. Sumens illud Ave Gabrielis ore, Funda nos in pace,
Mutans Hevę nomen. 3. Solve vincla reis, Profer lumen caecis: Mala nostra
pelle, Bona cuncta posce. 4. Monstra t(e) esse matrem: Sumat per te preces, Qui pro
nobis natus, Tulit esse tuus. 5. Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis
solutos, Mites fac et castos. 6. Vitam praesta puram, Iter para tutum: Ut videntes
Iesum, Semper collętemur. 7. Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spiritui
Sancto, Tribus honor unus. Amen. 29. Ave Maria Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro
nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrę. Amen. 30. Wednesday Compline 1. Benedicam Dominum in omni tempore: * semper laus eius
in ore meo. 2. In Domino laudabitur anima mea: * audiant mansueti, et
laetentur. 3. Magnificate Dominum mecum: * et exaltemus nomen eius in
idipsum. 4. Exquisivi Dominum, et exaudivit me: * et ex omnibus
tribulationibus meis eripuit me. 5. Accedite ad eum, et illuminamini: * et facies vestrae
non confundentur. 6. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: * et de
omnibus tribulationibus eius salvavit eum. 7. Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum: * et
eripiet eos. 8. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: * beatus
vir qui sperat in eo. 9. Timete Dominum omnes sancti eius: * quoniam non est
inopia timentibus eum. 10. Divites eguerunt et esurierunt: * inquirentes autem
Dominum non minuentur omni bono. 11. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 12. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sęculorum. Amen. 1. Venite, filii, audite me: * timorem Domini docebo vos. 2. Quis est homo qui vult vitam: * diligit dies videre
bonos? 3. Prohibe linguam tuam a malo: * et labia tua ne
loquantur dolum. 4. Diverte a malo, et fac bonum: * inquire pacem, et
persequere eam. 5. Oculi Domini super iustos: * et aures eius in preces
eorum. 6. Vultus autem Domini super facientes mala: * ut perdat
de terra memoriam eorum. 7. Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: * et ex
omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 8. Iuxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde: * et
humiles spiritu salvabit. 9. Multae tribulationes iustorum: * et de omnibus his
liberabit eos Dominus. 10. Custodit Dominus omnia ossa eorum: * unum ex his non
conteretur. 11. Mors peccatorum pessima: * et qui oderunt iustum,
delinquent. 12.
Redimet Dominus animas servorum suorum: * et non delinquent omnes qui sperant
in eo. 13. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 14. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sęculorum. Amen. 1. Exaudi Deus deprecationem meam: * intende orationi
meae. 2. A finibus terrae ad te clamavi: * dum anxiaretur cor
meum, in petra exaltasti me. 3. Deduxisti me, quia factus es spes mea: * turris
fortitudinis a facie inimici. 4. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula: * protegar in
velamento alarum tuarum. 5. Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: *
dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. 6. Dies super dies regis adiicies: * annos eius usque in
diem generationis et generationis. 7. Permanet in aeternum in conspectu Dei: * misericordiam
et veritatem eius quis requiret? 8. Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi: ut
reddam vota mea de die in diem. 9. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. 10. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula sęculorum. Amen.
|